[111] EPISTOLA XI.

HERMANNUS van ZANTHEN

HUBERTO DUYFHUYS

S. P.

Salve plurimum eximie atque eruditissime Domine HUBERTE, mitto per praesentem responsum ad literas tuas, nunc abundantiore per infirmitatem otio concesso manu propria tandem, exaratum, quod ipsum nuper aliena descriptum, mox ubi tuas perlegeram ad aedes vestras deportari jusseram, sed cum renunciaretur te foras abiisse redditum authori suo fuit. In quo si veritatem divinorum eloquiorum per omnia sequar (quod ipse quam maxime velim), nec hominum quorumcunque judicia formidabo, quibus non servio sed CHRISTO, nec te (nisi desipis ) refragantem habebo. Sin autem a veritatis ipsius tramite vel minimum contigerit aberrare (est enim omnis homo mendax sicut scriptum est) edoctus salutis viam, de qua LIBERATOR noster, Angusta & ardua est, inquit, via, quae ducit ad vitam, & quod ignoranter tenui, libenter deseram, & quod DEO docente salubriter didici velut obedientiae filius prompte suscipiam. Quod si fortassis non tam adversus sententiam tuam, quam ex tuis verbis praescriptam opinionem, videbor pugnasse, hoc ipsum putari vel dici non moleste feram, modo fidei veritatem eandem ambo teneamus, & uti DEUM, atque adeo CHRISTUM ipsum dividere non possumus, sic neque plures ipsi magistri fieri, quod B. Iacobus Apostolus prohibet, velimus, neque fides plures aut confingamus ipsi aut confictas alijs annuntiare tentemus unus DEUS, unus CHRISTUS, una fides. Simus ergo perfecti in eodem sensu & eadem scientia solliciti servare unitatem spiritui in vinculo pacis. Nam quod opinantur hodie complures esse tempori subserviendum, & de religione catholica remittendum nonnihil publicae tranquillitatis obtentu, pulchrum quidem & improbis plausibile videri potest consilium, iisque pergratum, qui vel spe gratiae vel metu indignationis principum amittendarumve facultatum semper ad partes pro tempore valentium declinant. Sed mihi probari nullo modo potest, qui divinis sum edoctus eloquiis, condescendendum quidem infirmioribus, sed ut eosdem ab erroribus revocemus, non ut nos ipsos eorum erroribus misceamus. Alioqui quis nescit cum de veritatis custodia tractaretur Apostolum exclamasse, Quibus nec ad horam cessimus subjectionis gratia, ire veritas Evangelij permaneret apud vos? Qua de re pulchrum & egregium extat D. Basilij responsum Histor. Tripart. lib. VII. cap. XXXVI. quod brevitatis caussa, praetermitto. Miraberis fortasse quo consilio tam multo ante paratam responsionem destinare distulerim. Accipe igitur morae nostrae atque diuturni silentii duas praecipuas caussas. Intelligebam circa id tempus, quo te hinc proripuisse cognoveram, hoc abs te inter alia peti, ut, exemptus a potestate & jurisdictione ecclesiastica, cui te DEUS subdidit, saeculari potestati subesses: quae petitio, ut verum fatear, mihi vehementer displicuit, eo quod neque in scripturis sacris, neque in CHRISTI aut Sanctorum exemplis ullum ejus extaret documentum, nec idoneum mihi videbatur, ut populum ad obedientiam suo principi vel magistratui divino jure debitam hortaretur, qui propriae potestatis jugum superbo tumore detrectaret, & acceptae pro CHRISTO legationis oblitus & sacramenti sui prodigus a missione sua (citra quam nemo recipi debeat) proprio judicio palam excideret per hoc quod esse vellet. Accedebat ad haec, quod te in civitatem pastoralis officii caussa reversum audirem, jam non obscure nec latenter contra catholicae religionis dogmata disputantem, sed aperte, atque manifeste adversus illam ejusque caeremonias ac sacramenta tum moribus & habitu, tum ore sacrilego & verbis impiis oblatrantem & obstrepentem. Haec ut omittam, alia non sine magisterii divini authoritate fecerunt, ut ineptum videretur congredi tecum & labor irritus ac nullus effecttus tuam rabiem tractatibus coercere, ideoque suppressis his, quae dudum scripseram, conticui penitus, & impatientiam parientia vici, verecundius ac melius existimans errantis imperitiam silentio spernere, quam loquendo dementis insaniam provocare. Verebar enim magis contradicendi studio, quam voto discendi disputationem ineundam, quod que clamosis tandem vocibus personans malles tuam imprudentiam ingerere, quam nostra patienter audire. Sed enim cum sentiam gementibus bonis ex nostro silentio malos vel uti triumphum ante victoriam canentes insolenter elatis cornibus exultare, ultra tacere non oportet, ne jam non verecundiae sed diffidentiae esse incipiat, quod tacemus, & dum errores impios contemnimus refutare, videamur impietatem approbare. Respondemus igitur, & tibi pariter & caeteris, quos tu forsitan concitasti, & adversum nos odia, tuis maledicis vocibus, seminando comites tibi plures radicis atque originis tuae pullulatione fecisti. Quos tamen sermonis nostri admittere credo rationem. Nam ut rectissime Cyprianus, ait, contra Demetrianum, qui ad malum motus est mendacio fallente, multo magis ad bonum movebitur veritate cogente. Vale in DOMINO frater & mecum veritatem invenire quaerendo, atque inventam aperire docendo labora. Datum Trajecti MDLXXVIII, I. Decemb.

Tibi deditus

HERMANNUS van ZANTHEN.